Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 5

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 6

1

 

 sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus 

 


2

 

 contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis 

 


3

 

 pessima autem universis et gravis malorum erat incursio 

 


4

 

 nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat 

 


5

 

 altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur 

 


6

 

 neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur 

 


7

 

 ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire 

 


8

 

 decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent 

 


9

 

 eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam 

 


10

 

 duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt 

 


11

 

 alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre 

 


12

 

 obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri 

 


13

 

 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium 

 


14

 

 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat 

 


15

 

 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet 

 


16

 

 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit 

 


17

 

 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem 

 


18

 

 igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare 

 


19

 

 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium 

 


20

 

 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem 

 


21

 

 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus 

 


22

 

 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem 

 


23

 

 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 

 


24

 

 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum 

 


25

 

 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram 

 


26

 

 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam 

 


27

 

 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo 

 


28

 

 adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur 

 


29

 

 hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur 

 


30

 

 sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior 

 


31

 

 et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens 

 


2nd Maccabees 7

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: