Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Samuel 19

The First Book of Samuel

Return to Index

Chapter 20

1

 

 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 

 


2

 

 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud 

 


3

 

 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur 

 


4

 

 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi 

 


5

 

 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae 

 


6

 

 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius 

 


7

 

 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius 

 


8

 

 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 

 


9

 

 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 

 


10

 

 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure 

 


11

 

 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum 

 


12

 

 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero 

 


13

 

 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo 

 


14

 

 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero 

 


15

 

 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra 

 


16

 

 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David 

 


17

 

 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 

 


18

 

 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris 

 


19

 

 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 

 


20

 

 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum 

 


21

 

 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas 

 


22

 

 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 

 


23

 

 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum 

 


24

 

 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem 

 


25

 

 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 

 


26

 

 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus 

 


27

 

 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum 

 


28

 

 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 

 


29

 

 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis 

 


30

 

 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 

 


31

 

 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 

 


32

 

 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 

 


33

 

 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 

 


34

 

 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 

 


35

 

 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 

 


36

 

 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 

 


37

 

 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 

 


38

 

 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum 

 


39

 

 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant 

 


40

 

 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem 

 


41

 

 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 

 


42

 

 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum 

 


43

 

 et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 

 


1st Samuel 21

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: