Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Judges 20

The Book of Judges

Return to Index

Chapter 21

1

 

 iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem 

 


2

 

 veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes 

 


3

 

 quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis 

 


4

 

 altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt 

 


5

 

 quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent 

 


6

 

 ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel 

 


7

 

 unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras 

 


8

 

 idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse 

 


9

 

 eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est 

 


10

 

 miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum 

 


11

 

 et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite 

 


12

 

 inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan 

 


13

 

 miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent 

 


14

 

 veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent 

 


15

 

 universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel 

 


16

 

 dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt 

 


17

 

 et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel 

 


18

 

 filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin 

 


19

 

 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona 

 


20

 

 praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis 

 


21

 

 cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin 

 


22

 

 cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est 

 


23

 

 feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis 

 


Ruth 1

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: