Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Revelation 22

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 1

1

 

 in principio creavit Deus caelum et terram 

 


2

 

 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 

 


3

 

 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 

 


4

 

 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 

 


5

 

 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 

 


6

 

 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 

 


7

 

 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 

 


8

 

 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 

 


9

 

 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 

 


10

 

 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 

 


11

 

 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 

 


12

 

 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 

 


13

 

 factumque est vespere et mane dies tertius 

 


14

 

 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 

 


15

 

 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 

 


16

 

 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 

 


17

 

 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 

 


18

 

 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 

 


19

 

 et factum est vespere et mane dies quartus 

 


20

 

 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 

 


21

 

 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 

 


22

 

 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 

 


23

 

 et factum est vespere et mane dies quintus 

 


24

 

 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 

 


25

 

 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 

 


26

 

 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 

 


27

 

 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 

 


28

 

 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 

 


29

 

 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 

 


30

 

 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 

 


31

 

 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus 

 


Genesis 2

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: